Augusto - Studentville

Augusto

Ita bellis toto orbe confectis Octavianus Augustus Romam rediit duodecimo anno quam consul fuerat. Ex eo rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit autem septuagesimo sexto anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio sepultus est vir qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta et quattuor annis quibus solus gessit imperium civilissime vixit in cunctos liberalissimus in amicos fidissimus quos tantis evexit honoribus ut paene aequaret fastigio suo.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti