Giulio Cesare - Studentville

Giulio Cesare

C. Iulio Caesari, clarissimo omnium Romanorum, acutum ingenium magnaque rerum militarium peritia fuerunt. Adulescens tam studiosus Latinarum quam Graecarum litterarum fuit, deinde armorum gloriam summo studio appetivit. Itaque non solum strenuus dux, sed etiam subtilissimus rerum scriptor fuit. Cum praetor in Hispania esset, aspero bello Lusitanos, longe fortissimos ex omnibus Hispaniae incolis, debellavit. Postea Galliae nationes et gentes subegit ac Romani imperii fines adversus barbarorum incursiones tutos reddidit. Cum Crasso Pompeioque foedus fecit, sed post Crassi mortem contra Pompeium pugnavit et in acie apud Pharsalum eum vicit. Cum domum remeavisset, Romam pulchris monumentis exornavit atque rem publicam summa administravit sapientia. Clementior quam cautior, multis inimicis veniam concessit nimiaque indulgentia audaciam ac temeritatem coniuratorum auxit. Demum, idibus Martiis, Caesaris uxor frustra coniugem monuit: «Prudentior sis, Caesar, domi mane». Caesar autem uxoris verba neglexit et in curiam properavit, ubi a Bruto Cassioque necatus est.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti