L'assassinio di Iempsale - Studentville

L'assassinio di Iempsale

Cum Aderbal, Hiempsal et Iugurtha primum conventum fecerunt, thesauri divisi sunt imperiique fines singulis constituti sunt. Deinde reguli in loca thesaurus propinqua concesserunt. Forte in oppido Thirmida Hiempsalem domum suam recepit Numida, Iugurthae iam diu carus minister. Statim Iugurtha multa atque pretiosa praemia ei promisit, portarum claves adulterinas poscens (nam verae Hiempsali datae erant), ut introducere posset domum armatorum manum. A Numida Iugurthae mandata brevi confecta sunt. Itaque noctu Iugurthae milites, domum irruperunt et singula loca perspexerunt, strepitu ac tumultu omnia miscentes. Ubi Hiempsal id animadvertit, in ancillae tugurium se abdidit, sed mox repertus et necatus est. Miseri reguli caput Iugurthae praebitum est.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti