Un'astuzia di Annibale - Studentville

Un'astuzia di Annibale

Hannibal, Antiocho fugato, verens ne Romanis dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit ut ibi, quo se conferret, consideraret. Vidit autem, vir omnium callidissimus, magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. Has, praesentibus principibus civitatis, deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errore inductis, statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille, inscientibus iis, tolleret secumque duceret. Sic, conservatis suis rebus, Poenus, illusis Cretensibus omnibus, ad Prusiam in Pontum pervenit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti