Annales di Publio Cornelio Tacito

La storia di Roma dal regno di Galba alla fine di quello di Domiziano.

Libro 3, paragrafo 19

Paucis post diebus Caesar auctor senatui fuit Vitellio atque Veranio et Servaeo sacerdotia tribuendi: Fulcinio suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam violentia praecipitaret. Is finis fuit ulciscenda Germanici morte, non modo apud illos homines qui tum agebant etiam secutis temporibus vario rumore iactata. Adeo maxima quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro […]

Libro 3, Paragrafo 37

Et Considius Aequus et Caelius Cursor equites Romani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum praetorem petivissent auctore principe ac decreto senatus puniti. Utrumque in laudem Drusi trahebatur: ab eo in urbe inter coetus et sermones hominum obversante secreta patris mitigari. Neque luxus in iuvene adeo displicebat: huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam […]

Annales, II, 27

Sub idem tempus e familia Scriboniorum Libo Drusus defertur moliri res novas.Eius negotii initium ordinem finem curatius disseram,quia tum primum reperta sunt quae per tot annos rem republicam exedere. Firmius Catus senator,ex intima Libonis amicitia,iuvenem improvidum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa,magorum sacra,somniorum etiam interpretes impulit,dum proavum Pompeium,amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat,consobrinos Caesares,plenam […]

Libro IV, 6: Tiberio

Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint, quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille annus attulit. Iam primum publica negotia et priuatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse; mandabatque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, inlustris domi artes spectando, ut […]

Proemio degli Annales, Ann. I, 1

Proemio degli Annales: Ann. I, 1: versione tradotta di Tacito Urbem Romam a principio reges habuere; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit. non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma […]

Libro 13, Par. 20

Provecta nox erat et Neroni per vinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret, ut non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum etiam demovere praefectura destinaret, tamquam Agrippinae gratia provectum et vicem reddentem. Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad […]

Libro 13, Par. 21

Sic lenito principis metu et luce orta itur ad Agrippinam, ut nosceret obiecta dissolveretque vel poenas lueret. Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur; aderant et ex libertis arbitri sermonis. deinde a Burro, postquam crimina et auctores exposuit, minaciter actum. et Agrippina ferociae memor “non miror” inquit, “Silanam numquam edito partu matrum adfectus ignotos habere; neque […]