Bellum Catilinarium

Un resoconto degli avvenimenti della congiura dei

Catilinari

Paragrafo 11

Bellum Catilinarium: versione tradotta del Paragrafo 11 Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignauos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur huic quia bonae artes desunt dolis atque fallaciis contendit. Auaritia pecuniae studium habet quam nemo sapiens concupiuit: ea […]

Paragrafo 26

His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proximum annum consulatum petabat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fuluiam effecerat, ut Q. Curius, de quo […]

Paragrafo 55

Versione del Bellum Catilinarium: Paragrafo 55 Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere ne quid eo spatio novaretur, trisviros quae supplicium postulabat parare iubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paulum ascenderis […]

Paragrafo 53

Postquam Cato adsedit consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant virtutem animi ad caelum ferunt alii alios increpantes timidos vocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum fit sicuti ille censuerat. Sed mihi multa legenti multa audienti quae populus Romanus domi militiaeque mari atque terra praeclara facinora fecit forte lubuit attendere quae res […]

Paragrafo 56

Dum ea Romae geruntur Catilina ex omni copia quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat duas legiones insti tuit cohortis pro numero militum conplet. Deinde ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat aequaliter distribuerat ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat cum initio non amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni copia circiter […]

Paragrafo 27

Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti […]

Paragrafo 58

Versione del Bellum Catilinarium: Paragrafo 58 “Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo […]

Paragrafo 57

Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam de Lentulo et Cethego ceterisque quos supra memoravi supplicium sumptum plerique quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus […]

Paragrafo 12

Bellum Catilinarium: Versione Tradotta del Paragrafo 12 Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia inuasere: repere consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati […]

Paragrafo 28

Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli impendeat, propere per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi […]