Liber de excellentibus gentium (Dion) di Cornelio Nepote

Dione

Dion Hipparini filius Syracusanus nobili genere natus utraque implicatus tyrannide Dionysiorum. Namque ille superior Aristomachen sororem Dionis habuit in matrimonio; ex qua duos filios Hipparinum et Nisaeum procreavit totidemque filias nomine Sophrosynen et Areten; quarum priorem Dionysio filio eidem cui regnum reliquit nuptum dedit alteram Areten Dioni. Dion autem praeter nobilem propinquitatem generosamque maiorum famam […]