Divus Vespasianus

Paragrafo 11

Libido atque luxuria coercente nullo invaluerant; auctor senatui fuit decernendi ut quae se alieno servo iunxisset ancilla haberetur; neve filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset ne post patrum quidem mortem.

Paragrafo 12

Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque ad exitum civilis et clemens mediocritatem pristinam neque dissimulavit umquam ac frequenter etiam prae se tulit. Quin et conantis quosdam originem Flavii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis cuius monimentum exstat Salaria via referre irrisit ultro. Adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetivit ut triumphi die fatigatus tarditate […]

Paragrafo 13

Amicorum libertatem causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit. Licinium Mucianum notae impudicitiae sed meritorum fiducia minus sui reverentem numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam: Ego tamen vir sum. Salvium Liberalem in defensione divitis rei ausum dicere: Quid ad Caesarem si Hipparchus sestertium milies habet? et […]