Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote

Paragrafo 10

Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur quod liberos non relinqueret a Pelopida qui filium habebat infamem maleque eum in eo patriae consulere diceret ‘Vide’ inquit ‘ne tu peius consulas qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps potest mihi deesse. Namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam quae non modo mihi […]

Onestà di Epaminonda

Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte: namque is, rogatu Artaxerxis regis, Epaminondam pecunia corrumpere statuerat. Hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit. At ille Diomedonte coram: «nihil – inquit – opus pecunia […]