Lingua Magistra 2

Datame sfugge a un attentato del re Artaserse

Datames, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero, quibus, quod inimici detulerant, fidem non dedit, tamen experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profecturus erat, in quo itinere futuras esse insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco se collocare, […]

Origine e caratteri dei Germani

Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem exstitisse arbitrantur. Unde habitus quoque corporum, tamquam in tanto hominum numero, idem omnibus est: truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida: laboris atque operum non eadem patientia, minimeque […]

I regni di Numa Pompilio, Tullo Ostilio e Anco Marzio

Post regem Romulum, Numa Pompilius rex creatus est, qui bella quidem non gessit, sed multum Romae civitati profuit. Ille enim, cum leges moresque constituisset, annum descripsit in decem menses et infinita Romae sacra ac templa aedificavit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno. Ei successit Tullus Hostilius, qui bella reparavit et copias ingentes paravit ut […]

Le mogli di Nerone

Uxores praeter Octaviam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quae quaestorio patre nata erat et equiti Romano antea nupta, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. Qua ut potiretur, virum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidavit. Octaviae consuetudinem cito aspernatus est et amicis, qui eum corripiebant, sufficere illi debere respondit uxoria ornamenta. […]

Una grave umiliazione

Primi consules prope seminudi sub iugum missi sunt; tum centuriones, tum deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladiis nonnulli Romani milites vulnerabantur, si vultus eorum acrior propter acceptam iniuriam victorem offenderat. Ita, traducti sub iugum et – quod paene gravius erat – per Samnitium oculos, cum e saltu evasissent, ab inferis extracti visi […]

Pirro conquista la Macedonia

Dum haec in Asia geruntur, interim in Sicilia Pyrrus, a Poenis navali proelio victus, ab Antigono, Macedoniae rege, supplementum militum per legatos petit, denuntians, sin aliter,revertere se in regnum necesse habere. Ubi repulsam legati renuntiaverunt, repentinam fingit profectionem Socios interim parare bellum iubet, arcis Tarentinae custodiam Heleno filio et amico Miloni tradens. Postquam in Epirum […]

Un prodigio svela il futuro re di Roma

Lucumo et Tanaquil amigrant Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat; ibi Lucumoni carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leviter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti apte reponit; inde sublimis evolavit. Accepit id augurium laeta Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, caelestium prodigiorum mulier. Complexa virum eum […]