Lingua Viva 1

Versioni dal libro Lingua Viva 1.

Nerone

Claudio successit Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et diminuit, inusitatae luxuriae; in calidis et frigidis se lavabat unguentis, retibus aureis pisces capiebat et retia blatteis funibus extrahebat. Infinitam senatorum partem interfecit, bonis omnibus hostis fuit. Postremo, turpissime saltabat et cantabat in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratrem, […]

Le conquiste di Augusto

Omnium provinciarum populi Romani, quibus finitimae fuerunt gentes quae non parebant imperio nostro, fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, item Germaniam qua claudit Oceanus a Gadibus usque ad ostium Albis fluminis pacavi. Classis mea per Oceanum ab ostio Rheni usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus pervenit, […]

Il vero imperator

Laudetur vero imperator, aut etiam appelletur aut illo nomine dignus putetur! Imperator esse non potest qui non potest cupiditatibus suis imperare. Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labes repellat, tum incipiat aliis imperare, cum ipse improbissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit; dum quidem illis oboediet, non modo imperator, sed […]

Attacco di Cicerone a Catilina

Fortunata vere erit res publica nostra, siquidem hanc sentinam urbis eiecerit! Postquam mehercule unum Catilinam exhauserit, levabitur et recreabitur res publica. Quod enim malum aut scelus fingi aut cogitari potest, quod non ille concepit? Quis in tota Italia veneficus, quis gladiator, qui latro, quis sicarius, qui parricida, quis testamentorum subiector, qui circumscriptor, qui ganeo, quis […]

Il cavallo di Troia

Achivi frustra oppidum Troiam decem iam annos oppugnabant; Ulixes callidus Achivos admonebat et dolum suadebat. “Doleo – inquit – nam nondum Troianos vincere potuimus. Itaque vobis consilium meum ostendo: Troianos copiis nostris non terremus neque altos oppidi muros expugnamus, igitur dolum adhibebimus et equum ligneum aedificabimus. Equi alvum viris armatis implebimus et in navigiis apud […]

Un fratello spietato

Primus Horatius procedebat et Curiatiorum spolia prae se gerebat; cui soror virgo, quae uni ex Curiatiis despondebatur, obvia ante portam Capenam fuit: repente super umeros fratris cognovit paludamentum sponsi sui quod ipsa confecerat, tum crines solvit et flebiliter sponsum mortuum appellat. Movet feri iuvenis animum comploratio sororis in victoria sua et in tanto gaudio publico. […]

Pregi della vita rustica

Antiquis temporibus in agris erant senatores, id est senes, ut L. Quinctius Cincinnatus, qui dictator creatus erat cum agellum suum arabat. A villa in senatum arcessebantur et Manius Curius Dentatus et ceteri senes, eorumque senectus vere misera non fuit, qui se agri cultione oblectabant. Eorum vita in agris beata fuit, neque solum officio – nam […]

Il commercio non è un'attività nobile

De artificis talis est mea opinio: primum improbantur artes portitorum et feneratorum, quae omnes alias superant odio hominum. Illiberalia autem et sordida sunt munera mercennariorum omnium, quia operas suas, non artes vendunt; illis enim merces est auctoramentum servitutis. Sordidi animi etiam sunt homines cum emunt apud mercatores mercem quam statim magno lucro vendunt; multum enim […]

La democrazia di Pericle

Pericles, egregia indole vir, multos annos Atheniensium rem pubblicam rexit; vir non solum magna eloquentia, sed etiam mira fides, acri ingenio et insigni virtute fuit. Athenarum cives omnes spem in Pericle ponebant, quia ille domi militiaeque prudenter agebat, Athenarum opes augebat neque umquam civibus suis nocuit. Nam et Athenis, in Graeciae capite, res bene gerebat, […]

Descrizione di Alesia

Erat oppidum Alesia in colle summo, admodum edito loco, nec nisi obsidione expugnari poterat. Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat; reliquis ex omnibus partibus colles pari altitidine oppidum cingebant. Gallorum copiae omnem locum compleverant sub oppidi muro in parte collis quae […]