Maiorum Lingua B

Testi e traduzioni delle versioni dal libro Maiorum Lingua B

Le riforme realizzate e i propositi vagheggiati di Cesare

Caesar, conversus ad ordinandum rei publicae statum, senatum supplevit et praetorum, aedilium, quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliavit. Octoginta autem civium milia in transmarinas colonias distribuit; omnes medicos et liberalium artium doctores, quo libentius Romam incolerent, civitate donavit. Ius laboriosissime ac severissime dixit, poenas facinorum auxit. De ornanda instruendaque Roma, item de tuendo ampliandoque imperio […]

Le imprese di Augusto

Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, ut rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicarem. Qua re, Senatus in ordinem suum me adlegit et imperium mihi dedit. Populus autem me consulem, cum ambo consules in bello cecidissent, creavit. Interfectores parentis mei in exilium exspuli et postea bellum inferentes rei publicae […]

Risoluto intervento di P. Cornelio Scipione

Post cladem Cannensem, quae Romanis gravissima fuit, quod in ea ambo consules maiorque militum pars perierant atque pauci superfuerant, senatus ad P. Cornelium Scipionem, admodum iuvenem, maximum imperium commisit, ut ille rei publicae saluti provideret. Olim ei, qui senatus consilio praeerat, nuntiatum est aliquot nobiles iuvenes Romanos, de rei publicae salute desperantes, statuisse Urbem deserere […]

Cesare attraversa il Reno

Caesar, cum per exploratores certior factus esset Germanos auxilia Gallis misisse, Rhenum transire et exercitum in Germanorum fines transportare constituit. Postquam ad ripam fluminis pervenit, milites castra locare iussit. Treveri et Menapii, regionis accolae, aliquas naves habebant, quibus milites transportari poterant, sed Caesar, quoniam utrique populo diffidebat, ripas fluminis ponte iungere constituit. Statim ligna et […]

Non esistono prodigi!

Quidquid oritur, qualecumque est, causam habet a natura. Cum autem res nova et admirabilis videtur, causam investigato si poteris, ratione confisus. Si nullam causam reperies, illud tamen certum habeto, nihil fieri posse sine causa naturali. Depelle igitur terrorem quem res nova tibi attulit, ratione optimo duce uteri et semper verbis sapientium confidere aude: sapiens enim […]

La filosofia come regola di vita

Hoc cotidiana meditatione firmandum est et altius figendum (est): neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem, sine philosophia. Nobis igitur perseverandum est et adsiduo studio sapientiae robur addendum (est) menti animoque. Philosophia enim animum format, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per fluctus tempestatesque cursum dirigit. Sine hac nemo […]

Spettacoli offerti al popolo da Augusto

Ter munus gladiatorum dedi meo nomine et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine. In his muneribus, quibus ego quoque interfui, depugnaverunt hominum circiter decem milia. Bis athletarum spectaculum populo praebui meo nomine. Ludos circenses feci meo nomine quattuor. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in […]

Il cane detective

Tradunt olim in Epiro repertum esse corpus hominis per insidias occisi, apud quod erat canis, qui fame sitique confectus domini corpus relinquere nolebat idque fideliter custodiebat. Qua re cognita, Pyrrhus rex iussit cadaver sepeliri, canem autem ad se ipsum adduci, ut nutriri ac curari posset. Post aliquot menses, cum Pyrrhus exercitum recenseret, canis, qui apud […]

Prudenza di Cesare e incontenibile ardore dei suoi soldati

Caesar animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire. Cum idem multi animadvertissent, obsecrare coeperunt Caesarem ne dubitaret signum proelii dare: “Hosti sollicito et anxio – inquiunt – nulla spes est. Victoriam tam certam nemini magis quam tibi di immortales portenderunt”. Sed Caesar, […]

Bucefalo, il cavallo di Alessandro Magno

De hoc equo dignum memoria est quod cum ornatus erat armatusque ad proelium, numquam se ab alio, nisi a rege, inscendi passus est. Equus, cui nomen Bucephalus erat, semper Alexandrum comitatus est et nullo alio equo Macedonum rex uti in pugna voluit. Narrant Bucephalum vitam ipsam regis servavisse: Alexander enim, bello Indico, posquam in eo […]