Maiorum Lingua B

Testi e traduzioni delle versioni dal libro Maiorum Lingua B

Chi ha il coraggio di misurarsi con me?

Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habebant. Tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit: “Quem nunc – inquit – Roma virum fortissimum habet, procedat agendum ad pugnam, ut nostrum certamen ostendat utra gens bello sit melior”. Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, tum […]

Il prodigio del lago Albano

Cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia compulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis difficilis toleratu esset, exoptatae victoriae iter miro prodigio di immortales patefecerunt. Subito enim Albanus lacus neque caelestibus imbribus neque inundatione ullius amnis auctus, solitum modum excessit. Cuius rei explorandae causa legati ad Delphos missi […]

La battaglia di Milazzo

Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur, primum Romani, C.Duilio Cn. Cornelio Asina consulibus, in mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duilius autem, commisso proelio, Carthaginiensium ducem vici, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior […]

Dov'è la vera felicità?

Socrates, cum esset ex eo quaesitum nonne beatum putaret Archelaum, regis Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus putabatur, respondit: “Haud scio; nunquam enim cum eo disputavi et ignoro sitne vir iustus necne”. “Ain tu? putasne te aliter id scire non posse?”. “Puto me hoc uno modo dicere posse num homo vere beatus sit”. “Tu igitur ne […]

Mario dà inizio a una sanguinosa guerra civile

Constat anno sescentesimo sexagesimo secundo ab Urbe condita primum civile bellum Romae commotum esse. Bellum ortum est C. Marii imperii cupiditate, qui cum sexiens consul electus erat. Nam, cum senatus imperium belli contra Mithridatem, ponti regem, qui Asia Achaiaque potitus erat, Sullae tradidisset, Marius adfectavit ut sibi universi exercitus imperium traderetur. Qua re iratus Sulla, […]

Un coraggioso filosofo

Zenon Eleatis, cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae et promptissimus in excitandis ad vigorem iuvenum animis, praeceptorum fidem exemplo virtutis suae publicavit. Nam a patria, in qua frui secura libertate poterat, profectus est petitum Agrigentum, quod eo tempore miserabili servitute opprimebatur, arbitratus sibi feritatem Phalaridis tyranni mitigandam esse. Sed postquam animadvertit apud illum […]