Pro Archia Poeta

Opera di Cicerone.

Paragrafo 13

Qua re quis tandem me reprehendat aut quis mihi iure suscenseat si quantum ceteris ad suas res obeundas quantum ad festos dies ludorum celebrandos quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum quantum alii tribuunt tempestivis conviviis quantum denique alveolo quantum pilae tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? […]

Paragrafo 29

Certe si nihil animus praesentiret in posterum et si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est eisdem omnis cogitationes terminaret suas; nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus quae noctis ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum […]

Paragrafo 14

Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed […]

Paragrafo 30

An vero tam parvi animi videamur esse omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines non animorum simulacra sed corporum studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum […]