Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 17

Quid ita? quia non alio facinore clari homines alio obscuri necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorurn atque infimorum: mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida si qui consularem patrem quam si quis humilem necarit: aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum […]

Paragrafo 33

An vero iudices vos soli ignoratis? vos hospites in hac urbe versamini? vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur quas ille leges–si leges nominandae sunt ac non faces urbis pestes rei publicae–fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe quaeso Sexte Clodi exhibe librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo […]

Paragrafo 49

Age sit ita factum. Quae causa cur Romam properaret? cur in noctem se coniceret? Ecquid adferebat festinationis quod heres erat? Primum erat nihil cur properato opus esset: deinde si quid esset quid tandem erat quod ea nocte consequi posset amitteret autem si postridie Romam mane venisset? Atque ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius […]

Paragrafo 65

Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei sed dicam ut sentio iudices. Nimis multa audire coguntur neque aliter facere possunt ei quibus tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de Circo maximo servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos esse de interficiendo Pompeio coniurasse dein postea se gladio percussum […]

Paragrafo 81

Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse cum praesertim [in] ea confessione si grati esse velletis honores adsequeretur amplissimos. Si factum vobis non probaretur–quamquam qui poterat salus […]

Paragrafo 97

nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint; sed tamen ex omnibus praemiis virtutis si esset habenda ratio praemiorum amplissimum esse praemium gloriam: esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur; quae efficeret ut absentes adessemus mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere

Paragrafo 3

Quam ob rem illa arma centuriones cohortes non periculum nobis sed praesidium denuntiant; neque solum ut quieto sed etiam ut magno animo simus hortantur; neque auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. Reliqua vero multitudo quae quidem est civium tota nostra est; neque eorum quisquam quos undique intuentis unde aliqua fori pars aspici potest […]

Paragrafo 18

Itaque in eadem ista Appia via cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset non fuit illud facinus puniendum homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat: nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur eadem nunc crebro usurpatur postea quam latronis et parricidae sanguine […]

Pro Milone - Paragrafo 34/39

Audistis iudices quantum Clodi interfuerit occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? Quid erat cur Milo non dicam admitteret sed optaret? ‘Obstabat in spe consulatus Miloni Clodius.’ At eo repugnante fiebat immo vero eo fiebat magis; nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat apud vos iudices Milonis erga […]

Paragrafo 50

Nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. Sustinuisset hoc crimen primum ipse ille latronum occultator et receptor locus cum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde ibi multi ab illo violati spoliati bonis expulsi multi haec etiam timentes in suspicionem caderent tota denique rea citaretur Etruria.