Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 92

Sed iam satis multa de causa: extra causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque vos iudices ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro quam ipse non implorat ego etiam repugnante hoc et imploro et eco? Nolite si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis si voltum semper eundem si vocem si […]

Paragrafo 42

Praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore – scio enim quam timida sit ambitio, quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus – omnia, non modo quae reprehendi palam, sed etiam obscure quae cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam […]

Paragrafo 13

Hanc vero quaestionem etsi non est iniqua numquam tamen senatus constituendam putavit. Erant enim leges erant quaestiones vel de caede vel de vi; nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta de eius interitu quis potest credere […]

Paragrafo 29

Fit ob viam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum: adversi raedarium occidunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet illi qui erant cum Clodio gladiis eductis partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem […]

Paragrafo 45

Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die. Itaque antevertit. At quo die? Quo ut ante dixi fuit insanissima contio ab ipsius mercenario tribuno plebis concitata: quem them ille quam contionem quos […]

Paragrafo 61

Quod si nondum satis cernitis cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat pura mente atque integra Milonem nullo scelere imbutum nullo metu perterritum nulla conscientia exanimatum Romam revertisse recordamini (per deos immortalis!) quae fuerit celeritas reditus eius qui ingressus in forum ardente curia quae magnitudo animi qui voltus quae oratio. Neque vero se […]

Paragrafo 77

Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: ‘Adeste quaeso atque audite cives: P. Clodium interfeci; eius furores quos nullis iam legibus nullis iudiciis frenare poteramus hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli per me ut unum ius aequitas leges libertas pudor pudicitia in civitate maneret!’ esset vero timendum quonam modo […]

Paragrafo 93

Me quidem iudices exanimant et interimunt hac voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. ‘Valeant’ inquit–valeant cives mei: sint incolumes sint florentes sint beati: stet haec urbs praeclara mihique patria carissima quoquo modo erit merita de me. Tranquilla re publica mei cives quoniam mihi cum illis non licet sine me ipsi sed propter […]

Paragrafo 79

Quin sic attendite, iudices. Nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi. Fingite animis – liberae sunt enim nostrae cogitationes, et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus -fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possim efficere ut Milonem absolvatis, sed ita, si P. Clodius revixerit. Quid voltu extimuistis? quonam modo ille […]

Paragrafo 14

Non enim est illa defensio contra vim umquam optanda sed non numquam est necessaria. Nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus aut ille quo Gaius aut quo arma Saturnini oppressa sunt etiam si e re publica oppressa sunt rem publicam tamen non volnerarunt. Itaque ego ipse decrevi cum caedem in Appia factam […]