Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Paragrafo 30

Haec sicuti eui ita gesta sunt iudices. Insidiator superatus est vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil dico quid res publica consecuta sit nihil quid vos nihil quid omnes boni : nihil sane id prosit Miloni qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque […]

Paragrafo 46

Primum quaero qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Ut enim neminem alium nisi T. Patinam familiarissimum suum rogasset scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset [: omnes scilicet Lanuvini]. Milo de Clodi reditu […]

Paragrafo 62

Neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est. Videbant enim sapientissimi homines facti rationem praesentiam animi defensionis constantiam. An vero obliti estis iudices recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? Negabant eum Romam esse rediturum

Paragrafo 78

Mandate hoc memoriae iudices. Spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. In spem maximam et (quem ad modum confido) verissimam sumus adducti hunc ipsum annum hoc ipso summo viro consule compressa hominum licentia cupiditatibus fractis legibus et […]

Paragrafo 94

O frustra ‘inquit’ mihi suscepti labores! O spes fallaces et cogitationes inanes meae! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam equitibus Romanis quorum vires erant debiles bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te’–mecum enim saepissime loquitur–‘patriae reddidissem mihi putarem […]

Pro Milone, 80

Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt. Quae ego vidi Athenis! quae aliis in urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris! quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur. Vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis, sed etiam ad supplicium rapi patiemini? […]

Paragrafo 15

At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum est? Factumne sit? at constat. A quo? at paret. Vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen […]

Paragrafo 31

Quod si ita putasset certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio non semel ab illo neque turn primum petitum quam iugulari a vobis quia se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit non illud iam in iudicium venit occisusne sit (quod fatemur) sed iure an iniuria quod multis in causis saepe […]

Paragrafo 47

Videte iudices quantae res his testimoniis sint confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde–non enim video cur non meum quoque agam negotium–scitis iudices fuisse qui in hac rogatione suadenda dicerent Milonis manu caedem esse factam consilio vero […]

Paragrafo 63

Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset non dubitaturum fortem virum quin cum suo periculo salutem populo Romano attulisset cederet aequo animo [legibus] secum […]