Pro Milone di Marco Tullio Cicerone

Pararafo 19

Num quae rogatio lata num quae nova quaestio decreta est? Atqui si res si vir si tempus ullum dignum fuit certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo […]

Paragrafo 35

‘At valuit odium fecit iratus fecit inimicus fuit ultor iniuriae poenitor doloris sui.’ Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone sed in illo maxima nulla in hoc? quid voltis amplius? Quid enim odisset Clodium Milo segetem ac materiem suae gloriae praeter hoc civile odium quo omnis improbos odimus? Ille erat […]

Paragrafo 51

Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse suspicari tamen debuit eum etiam si Romam illo die reverti vellet ad villam suam quae viam tangeret deversurum. Cur neque ante occurrit ne ille in villa resideret nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?

Paragrafo 67

Omnia falsa atque insidiose ficta comperta sunt. Cum tamen si metuitur etiam nunc Milo non iam hoc Clodianum crimen timemus sed tuas Cn. Pompei–te enim iam appello et ea voce ut me exaudire possis–tuas tuas inquam suspiciones perhorrescimus: si Milonem times; si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas; […]

Paragrafo 83

Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala qua Nasica qua Opimius qua Marius qua nosmet ipsi; et si grata res publica esset laetaretur: si ingrata tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. Sed huius benefici gratiam iudices fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam […]

Paragrafo 99

Haec tu mecum saepe his absentibus sed isdem audientibus haec ego tecum Milo: ‘Te quidem cum isto animo es satis laudare non possum; sed quo est ista magis divina virtus eo maiore a te dolore divellor. Nec vero si mihi eriperis reliqua est illa tamen ad consolandum querella ut eis irasci possim a quibus tantum […]

Paragrafo 4

Quam ob rem adeste animis iudices et timorem si quem habetis deponite. Nam–si umquam de bonis et fortibus viris si umquam de bene meritis civibus potestas [vobis] iudicandi fuit si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis quae voltu et verbis saepe significassent re et […]

Paragrafo 20

Quotiens ego ipse iudices ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset? Sed stulti sumus qui Drusum qui Africanum Pompeium nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo […]

Paragrafo 36

Reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat hunc autem haec eadem coarguat. Nihil per vim umquam Clodius omnia per vim Milo. Quid? ego iudices cum maerentibus vobis urbe cessi iudiciumne timui? non servos non arma non vim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi credo dixerat multam […]

Paragrafo 52

Video adhuc constare iudices omnia:–Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda huius tantum in repellenda;mortem ab illo denuntiatam Miloni et praedicatam palam nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum […]