Cesare giunge ai confini dei Belgi - Studentville

Cesare giunge ai confini dei Belgi

His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit, et, inita aestate, misit legatum Quintum Pedium, qui eas deduceret in Galliam interiorem. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, ut ea, quae apud eos gerantur, cognoscant, seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt: manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non extimavit, quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria comparata, castra movet diebusque circiter quindecim ad fines Belgarum pervenit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti