Educazione domestica e insegnamento pubblico - Studentville

Educazione domestica e insegnamento pubblico

Hoc loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi

atque intra privatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere Non est

dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant Hi duas praecipue rationes

sequi videntur: unam quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona; alteram

quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua inpensurus uni videtur quam si eadem in pluris partiatur.

Corrumpi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla, tam hercule,

quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentium socordia est, et

praeceptorem eligere sanctissimum quemque et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet et nihilo minus amicum gravem virum

aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Quintiliano

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti