Libro 1, Par. da 116 a 120 - Studentville

Libro 1, Par. da 116 a 120

Paragrafo 116
Quorum vero

patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt ii student plerumque eodem in genere laudis excellere ut Q. Mucius P. f. In iure

civili Pauli filius Africanus in re militari. quidam autem ad eas laudes quas a patribus acceperunt addunt aliquam suam ut hic

idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam gloriam quod idem fecit Timotheus Cononis filius qui cum belli laude non inferior

fuisset quam pater ad eam laudem doctrinae et ingenii gloriam adiecit. fit autem interdum ut nonnulli omissa imitatione maiorum

suum quoddam institutum consequantur maximeque in eo plerumque elaborant ii qui magna sibi proponunt obscuris orti

maioribus.

Paragrafo 117
Haec igitur omnia cum quaerimus quid deceat complecti animo

et cogitatione debemus; in primis autem constituendum est quos nos et quales esse velimus et in quo genere vitae quae

deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia cum est maxima inbecillitas consilii tum id sibi quisque genus

aetatis degendae constituit quod maxime adamavit. Itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi quam potuit quod

optimum esset iudicare.

Paragrafo 118
Nam quod Herculem Prodicus dicit ut est apud

Xenophontem cum primum pubesceret quod tempus a natura ad deligendum quam quisque viam vivendi sit ingressurus datum est exisse

in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse cum duas cerneret vias unam Voluptatis alteram Virtutis utram

ingredi melius esset hoc Herculi “Iovis satu edito” potuit fortasse contingere nobis non item qui imitamur quos cuique visum

est atque ad eorum studia institutaque impellimur. Plerumque autem parentium praeceptis imbuti ad eorum consuetudinem moremque

deducimur; alii multitudinis iudicio feruntur quaeque maiori parti pulcherrima videntur ea maxime exoptant; nonnulli tamen sive

felicitate quadam sive bonitate naturae sine parentium disciplina rectam vitae secuti sunt

viam.

Paragrafo 119
Illud autem maxime rarum genus est eorum qui aut excellenti

ingenii magnitudine aut praeclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt quem

potissimum vitae cursum sequi vellent; in qua deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne revocandum. Nam cum in

omnibus quae aguntur ex eo quomodo quisque natus est ut supra dictum est quid deceat exquirimus tum in tota vita constituenda

multo est ei rei cura maior adhibenda ut constare in perpetuitate vitae possimus nobismet ipsis nec in ullo officio

claudicare.

Paragrafo 120
Ad hanc autem rationem quoniam maximam vim natura habet

fortuna proximam utriusque omnino habenda ratio est in deligendo genere vitae sed naturae magis; multo enim et firmior est et

constantior ut fortuna nonunquam tamquam ipsa mortalis cum immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturae suae non

vitiosae genus consilium vivendi omne contulerit is constantiam teneat (id enim maxime decet) nisi forte se intellexerit

errasse in deligendo genere vitae. Quod si acciderit (potest autem accidere) facienda morum institutorumque mutatio est. Eam

mutationem si tempora adiuvabunt facilius commodiusque faciemus; sin minus sensim erit pedetemptimque facienda ut amicitias

quae minus delectent et minus probentur magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente

praecidere.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti