Libro 1 - Paragrafi da 61 a 65 - Studentville

Libro 1 - Paragrafi da 61 a 65

Paragrafo 61
Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar ne semper

magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus nactus idoneum locum fossas pedum XXX in latitudinem complures facere

instituit quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret. His paene effectis magnum in timorem

Afranius Petreiusque perveniunt ne omnino frumento pabuloque intercluderentur quod multum Caesar equitatu valebat. Itaque

constituunt illis locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre. Huic consilio suffragabatur etiam illa res quod ex duobus

contrariis generibus quae superiore bello cum Sertorio steterant civitates victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant

quae in amicitia manserant magnis affectae beneficiis eum diligebant; Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius. Hic

magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant. Hoc inito consilio toto

flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent. Id erat oppidum positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat

XXX. Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim traducunt castraque muniunt

vallo pedum XII.

Paragrafo 62
Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar

continuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam rem deduxerat ut equites etsi difficulter atque aegre fiebat

possent tamen atque auderent flumen transire pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent et cum altitudine aquae

tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur. Sed tamen eodem fere tempore pons in Hibero prope effectus

nuntiabatur et in Sicori vadum reperiebatur.

Paragrafo 63
Iam vero eo magis illi

maturandum iter existimabant. Itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus copiis Sicorim transeunt

et cum duabus legionibus quas superioribus diebus traduxerant castra coniungunt. Relinquebatur Caesari nihil nisi uti equitatu

agmen adversariorum male haberet et carperet. Pons enim ipsius magnum circuitum habebat ut multo breviore itinere illi ad

Hiberum pervenire possent. Equites ab eo missi flumen transeunt et cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra

movissent repente sese ad novissimum agmen ostendunt et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.

Paragrafo 64
Prima luce ex superioribus locis quae Caesaris castris erant coniuncta

cernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer ac nonnumquam sustineri extremum agmen atque interrumpi

alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli dein rursus conversos insequi. Totis vero castris milites

circulari et dolere hostem ex manibus dimitti bellum non necessario longius duci; centuriones tribunosque militum adire atque

obsecrare ut per eos Caesar certior fieret ne labori suo neu periculo parceret; paratos esse sese posse et audere ea transire

flumen qua traductus esset equitatus. Quorum studio et vocibus excitatus Caesar etsi timebat tantae magnitudini fluminis

exercitum obicere conandum tamen atque experiendum iudicat. Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet quorum

aut animus aut vires videbantur sustinere non posse. Hos cum legione una praesidio castris relinquit; reliquas legiones

expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum. Pauci ex his militibus

abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. Traducto incolumi exercitu copias instruit

triplicemque aciem ducere incipit. Ac tantum fuit in militibus studii ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum

fluminis mora interposita eos qui de tertia vigilia exissent ante horam diei VIIII consequerentur.

Paragrafo 65
Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit nova re perterritus

locis superioribus constitit aciemque instruit. Caesar in campis exercitum reficit ne defessum proelio obiciat; rursus conantes

progredi insequitur et moratur. Illi necessario maturius quam constituerant castra ponunt. Suberant enim montes atque a milibus

passuum V itinera difficilia atque angusta excipiebant. Hos montes intrasse cupiebant ut equitatum effugerent Caesaris

praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent.

Quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum; sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum

diem distulerunt. Caesar quoque in proximo colle castra ponit.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti