Libro 2, Par. da 51 a 55 - Studentville

Libro 2, Par. da 51 a 55

Paragrafo 51
Atque etiam hoc praeceptum officii diligenter

tenendum est ne quem umquam innocentem iudicio capitis arcessas; id enim sine scelere fieri nullo pacto potest. Nam quid est

tam inhumanum quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque

convertere? Nec tamen ut hoc fugiendum est item est habendum religioni nocentem aliquando modo ne nefarium impiumque defendere.

Vult hoc multitudo patitur consuetudo fert etiam humanitas. Iudicis est semper in causis verum sequi patroni non numquam veri

simile etiam si minus sit verum defendere quod scribere praesertim cum de philosophia scriberem non auderem nisi idem placeret

gravissimo Stoicorum Panaetio. Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus eoque maior si quando accidit ut ei

subveniatur qui potentis alicuius opibus circumveniri urgerique videatur ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae

dominantis opes pro Sex. Roscio Amerino fecimus quae ut scis extat oratio.

Paragrafo

52
Sed eitis adulescentium officiis quae valeant ad gloriam adipiscendam deinceps de beneficentia ac de liberalitate

dicendum est cuius est ratio duplex. Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia. Facilior est haec posterior locupleti

praesertim sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi

liberalis voluntas tamen altera ex arca altera ex virtute depromitur largitioque quae fit ex re familiari fontem ipsum

benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur qua quo in plures usus sis eo minus in multos uti

possis.

Paragrafo 53
At qui opera id est virtute et industria benefici et liberales

erunt primum quo pluribus profuerint eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt dein consuetudine beneficentiae

paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum. Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium

Philippus accusat quod largitione benivolentiam Macedonum consectetur: ‘Quae te malum!’ inquit ‘ratio in istam spem induxit

ut eos tibi fideles putares fore quos pecunia corrupisses? An tu id agis ut Macedones non te regem suum sed ministrum et

praebitorem sperent fore?’ Bene ‘ministrum et praebitorem’ quia sordidum regi melius etiam quod largitionem ‘corruptelam ‘

dixit esse; fit enim deterior qui accipit atque ad idem semper expectandum paratior.

Paragrafo

54
Hoc ille filio sed praeceptum putemus omnibus. Quam ob rem id quidem non dubium est quin illa benignitas quae

constet ex opera et industria et honestior sit et latius pateat et possit prodesse pluribus. Non numquam tamen est largiendum

nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum sed

diligenter atque moderate. Multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam. quod libenter

facias curare ut id diutius facere non possis? Atque etiam sequuntur largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperunt

alienis bonis manus afferre coguntur. Ita cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint non tanta studia assequuntur

eorum quibus dederunt quanta odia eorum quibus ademerunt.

Paragrafo 55
Quam ob rem nec

ita claudenda res est familiaris ut eam benignitas aperire non possit nec ita reseranda ut pateat omnibus; modus adhibeatur

isque referatur ad facultates. Omnino meminisse debemus id quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam in proverbii

consuetudinem venit largitionem fundum non habere. Etenim quis potest modus esse cum et idem qui consueverunt et idem illud

alii desiderent. Omnino duo sunt genera largorum quorum alteri prodigi alteri liberales; prodigi qui epulis et viscerationibus

et gladiatorum muneribus ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res quarum memoriam aut brevem aut nullam

omnino sint relicturi liberales autem qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt aut aes alienum suscipiunt

amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur vel in re quaerenda vel augenda.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti