Libro 3, Par. da 116 a 121 - Studentville

Libro 3, Par. da 116 a 121

Paragrafo

116
Restat quarta pars quae decore moderatione modestia continentia temperantia continetur. Potest igitur quicquam

utile esse quod sit huic talium virtutum choro contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati

omne bonum in voluptate posuerunt virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam quod efficiens esset voluptatis. Quibus

obsoletis floret Epicurus eiusdem fere adiutor auctorque sententiae. Cum his “viris” equisque ut dicitur si honestatem tueri ac

retinere sententia est decertandum est.

Paragrafo 117
Nam si non modo utilitas sed

vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata ut a Metrodoro scriptum est continetur certe

haec utilitas et quidem summa (sic enim censent) cum honestate pugnabit. Nam ubi primum prudentiae locus dabitur? an ut

conquirat undique suavitates? Quam miser virtutis famulatus servientis voluptati. Quod autem munus prudentiae? an legere

intellegenter voluptates? fac nihil isto esse iucundius quid cogitari potest turpius? Iam qui dolorem summum malum dicat apud

eum quem habet locum fortitudo quae est dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim multis locis dicat Epicurus sicuti dicit

satis fortiter de dolore tamen non id spectandum est quid dicat sed quid consentaneum sit ei dicere qui bona voluptate

terminaverit mala dolore. Et si illum audiam de continentia et temperantia dicit ille quidem multa multis locis sed aqua haeret

ut aiunt. Nam qui potest temperantiam laudare is qui ponat summum bonum in voluptate? Est enim temperantia libidinum inimica

libidines autem consectatrices voluptatis.

Paragrafo 118
Atque in his tamen tribus

generibus quoquo modo possunt non incallide tergiversantur. Prudentiam introducunt scientiam suppeditantem voluptates

depellentem dolores. Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt cum tradunt rationem neglegendae mortis perpetiendi doloris.

Etiam temperantiam inducunt non facillime illi quidem sed tamen quoquo modo possunt. Dicunt enim voluptatis magnitudinem

doloris detractione finiri. Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae virtutes quae in communitate cernuntur et in

societate generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest non plus quam amicitia si haec non per se

expetantur sed ad voluptatem utilitatemve referantur.

Paragrafo 119
Conferamus igitur

in pauca. Nam ut utilitatem nullam esse docuimus quae honestati esset contraria sic omnem voluptatem dicimus honestati esse

contrariam. Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico qui se dirempturos controversiam putaverunt si cum

honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent. Non recipit istam coniunctionem honestas aspernatur repellit.

Nec vero finis bonorum et malorum qui simplex esse debet ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc (magna

enim res est) alio loco pluribus; nunc ad propositum.

Paragrafo 120
Quemadmodum igitur

si quando ea quae videtur utilitas honestati repugnat diiudicanda res sit satis est supra disputatum. Sin autem speciem

utilitatis etiam voluptas habere dicetur nulla potest esse ei cum honestate coniunctio. Nam ut tribuamus aliquid voluptati

condimenti fortasse non nihil utilitatis certe nihil habebit.

Paragrafo 121
Habes a

patre munus Marce fili mea quidem sententia magnum sed perinde erit ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi

commentarios tamquam hospites erunt recipiendi sed ut si ipse venissem Athenas quod quidem esset factum nisi me e medio cursu

clara voce patria revocasset aliquando me quoque audires sic quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea tribues iis

temporis quantum poteris poteris autem quantum voles. Cum vero intellexero te hoc scientiae genere gaudere tum et praesens

tecum propediem ut spero et dum aberis absens loquar. Vale igitur mi Cicero tibique persuade esse te quidem mihi carissimum sed

multo fore cariorem si talibus monumentis praeceptisque laetabere.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti