Nerone si suicida - Studentville

Nerone si suicida

Nero ob eas res Romano orbi execrabilis ab omnibus simul destitutus est et a senatu hostis iudicatus; cum quaerebatur ad poenam, ut nudus per publicum duceretur, furca capiti eius insereretur, virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur a saxo, e Palatio fugit et in suburbano liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam viam ad quartum urbis miliarium, se interfecit. Narrant eum aedificavisse Romae thermas, quae ante Neronianae dictae erant, nunc Alexandrianae appellantur. Decessit tricesimo et altero aetatis anno, imperii quarto decimo, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti