Bellum Iugurthinum Paragrafo 46: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 46

Interea Iugurtha ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit simul de innocentia eius certior Roma[e]

factus diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit

qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello iam antea experimentis cognitum

erat genus Numidarum infidum ingenio mobili novarum rerum auidum esse. Itaque legatos alium ab alio diuersos aggreditur ac

paulatim temptando postquam opportunos sibi cognovit multa pollicendo persuadet uti Iugurtham maxime viuum sin id parum

procedat necatum sibi traderent. Ceterum palam quae ex voluntate forent regi nuntiari iubet. Deinde ipse paucis diebus intento

atque infesto exercitu in Numidiam procedit ubi contra belli faciem tuguria plena hominum pecora cultoresque in agris erant. Ex

oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare commeatum portare postremo omnia quae imperarentur

facere. Neque Metellus idcirco minus sed pariter ac si hostes adessent munito agmine incedere late explorare omnia illa

deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus item funditorum et

sagittariorum delecta manu apud primos erat in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat in utrumque latus auxiliarios

equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiuerat ut cum iis permixti uelites quocumque accederent equitatus

hostium propulsarent. Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat ut absens an praesens pacem an

bellum gerens perniciosior esset in incerto haberetur.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti