Schiavi che avrebbero meritato la libertà - Studentville

Schiavi che avrebbero meritato la libertà

C. Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem. Servus eius gladium militi ipsi, a quo trahebatur, eduxit, et primum dominum occidit, deinde fatus est: “Tempus est me et mihi consulere! Iam dominum manumisi” atque ita se uno ictu traiecit. Da mihi servum, qui magnificentius dominum servaverit fidelitatemque suam testatus sit. Corfinium Caesar obsidebat: ibi tenebatur inclusus Domitius qui tam desperatus erat ut imperaret medico eidem servo suo ut sibi venenum daret. Cum tergiversari servum videret, dixit: “Quid cunctaris, tamquam tua in potestate totum istud sit? Mortem rogo armatus”. Tum ille pollicitus est et medicamentum innoxium illi dedit: quo cum Domitius sopitus esset, accessit ad filium eius dixitque: “Iube me adservari, dum ex eventu intellegas an venenum patri tuo dederim”. Evenit ut viveret Domitius et servaretur a Caesare: prior tamen illum servus servaverat.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti