Tarquinio il Superbo e gli alti papaveri - Studentville

Tarquinio il Superbo e gli alti papaveri

Tarquinius Superbus Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes adempta

esset, postremo fraude ac dolo adgressus est. Nam cum rex, posito bello, urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus

fllius eius transfùgit ex composIto Gabios, patris in se saevi-tiam intolerabilem conquèrens. Benigne ab Gabinis exceptus est.

Itàque cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret et ipse cum promptissi-mis iuvenum praedatum egrederetur, ad

ultimum dux belli electus est. Apud milites vero tolerando pericula ac labores pariter, praedam magnifice largiendo tanta

cantate fuit ut Gabiis potentissimus esset. Tum ex suis unum ad sciscitan-dum Romam ad Tarquinium misit, quidnam pater se

facere cuperet. Huic nun-tio rex nihil voce respondit sed, velut deliberabundus, in hortum aedium tran-siit, sequente nuntio

filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita bacùlo decussit. Interrogando expectandoque responsum nuntius fessus

rediit Gabios, narravit quae ipse dixisset quaeque vidisset sed aflirmavit regem nullam vocem emisisse. Sextus comprehendit

quid pater in animo haberet. Tum e pri-moribus civitatis alios criminando apud populum interemit, alios in exilium egit.

Denique Gabina civitas, orba consilio auxilioque primorum, regi Romano sine ulla dimicatione in manum tradita est.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti