Trimalcione nel testamento libera i suoi schiavi - Studentville

Trimalcione nel testamento libera i suoi schiavi

In vestibulo servus atriensis erat, qui domus custos erat. Ingressi in triclinium, nonnullos pueros a cyatho vidimus, qui vini pocula convivis ministrabant, et alios pueros ad pedes Trimalchionis. Hic dominus, qui malebat diligi quam metui: «Nolo quod sentio vobis occultare. Amici», inquit, «et servi homines sunt et aeque unum lac biberunt, etiam si illos malum fatum oppresserit. Tamen, me vivo, cito aquam liberam gustabunt: omnes illos in testamento meo manumittere volo. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam. At Fortunatam, quam malo et amo inter ceteras mulieres, meam heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tamquam mortuum». Cum plerique gratias agere indulgentiae domini voluissent, ille exemplar testamenti iussit tradi et totum a primo ad ultimum, ingemescente familia, recitavit.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti