De agri cultura, V, 1-7 - Studentville

De agri cultura, V, 1-7

DE AGRI CULTURA DI CATONE, VERSIONE TRADOTTA – TESTO LATINO.[1] Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur. Alieno manum abstineat, sua
servet diligenter. Litibus familia supersedeat; siquis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. [2] Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat, facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne siat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam ne quo eat. Familiam exerceat, consideret quae dominus imperavit fiant. Ne plus censeat sapere se quam dominum. [3] Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi Compitalibus in conpito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini: quod dominus crediderit exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. [4] Duas aut tres familias habeat, unde utenda roget et quibus det, praeterea
nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercennarium, diutius eundem ne habeat die. [5] Ne quid emisse velit inisciente domino, neu quid dominum celavisse velit. Parasitum ne quem habeat. [6] Haruspicem, augurem, hariolum, Chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defraudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, ed id faciat saepe, dum ne lassus fiat. [7] Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Catone, Marco Porcio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti