La guarigione del paralitico - Studentville

La guarigione del paralitico

Iesus ascendit in naviculam et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum qui iacebat in lecto. Et quia Iesus vidit fidem eorum, dixit paralytico: «Confide, fili; remittuntur peccata tua». Et ecce scribi dixerunt intra se: «Is blasphemat». Et quia Iesus cogitationes eorum intellexit, dixit: «Cur cogitatis mala in cordibus vestris? Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”?». Tunc dixit paralytico: «Surge, tolle lectum tuum et it in domum tuam». Et surrexit et abiit in domum suam. Multitudo autem, quae id vidit, timuit et glorificavit Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

  • Latino
  • Sermo et Humanitas - Compiti per le vacanze 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti