libro 1, Paragrafo 33 - Studentville

libro 1, Paragrafo 33

Marcvs: Sequitur igitur ad participandum alium alio communicandumque inter omnes ius os natura esse factos. Atque hoc in omni hac disputatione sic intellegi uolo quo dicam naturam [esse]; tantam autem esse corruptelam malae consuetudinis ut ab ea tamquam igniculi exstinguantur a natura dati exorianturque et confirmentur uitia contraria. Quodsi quo modo st natura sic iudicio homines ‘humani ut ait poeta nihil a se alienum putarent’ coleretur ius aeque ab omnibus. Quibus enim ratio natura data est isdem etiam recta ratio data est; ergo et lex quae est recta ratio in iubendo et uetando; si lex ius quoque; et omnibus ratio. Ius igitur datum est omnibus recteque Socrates exsecrari eum solebat qui primus utilitatem a seiunxisset; id enim querebatur caput esse exitiorum omnium. Vnde enim illa Pythagorea uox [de amicitia locus]:

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti