Libro 1, Paragrafi da 16 al 20 - Studentville

Libro 1, Paragrafi da 16 al 20

Paragrafo 16
Recepto

Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites qui ab eo discesserant delectumque institui iubet; ipse unum diem ibi rei

frumentariae causa moratus Corfinium contendit. Eo cum venisset cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis

interrumpebant qui erat ab oppido milia passuum circiter III. Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter

Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt. Caesar legionibus transductis ad oppidum constitit iuxtaque murum castra

posuit.

Paragrafo 17
Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno

proposito praemio cum litteris mittit qui petant atque orent ut sibi subveniat: Caesarem duobus exercitibus et locorum

angustiis facile intercludi posse frumentoque prohiberi. Quod nisi fecerit se cohortesque amplius XXX magnumque numerum

senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum. Interim suos cohortatus tormenta in muris disponit certasque

cuique partes ad custodiam urbis attribuit; militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur quaterna in singulos

iugera et pro rata parte centurionibus evocatisque.

Paragrafo 18
Interim Caesari

nuntiatur Sulmonenses quod oppidum a Corfinio VII milium intervallo abest cupere ea facere quae vellet sed a Q. Lucretio

senatore et Attio Peligno prohiberi qui id oppidum VII cohortium praesidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum legionis XIII

cohortibus V. Sulmonenses simul atque signa nostra viderunt portas aperuerunt universique et oppidani et milites obviam

gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem

mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio eodem die quo profectus erat revertitur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo

coniunxit Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum

comportare reliquasque copias exspectare instituit. Eo triduo legio VIII ad eum venit cohortesque ex novis Galliae dilectibus

XXII equitesque ab rege Norico circiter CCC. Quorum adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit; his castris Curionem

praefecit. Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit. Cuius operis maxima parte effecta eodem fere

tempore missi a Pompeio revertuntur.

Paragrafo 19
Divulgato Domiti consilio milites

qui erant Corfinii prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos

sui generis colloquuntur: obsideri se a Caesare opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum Domitium cuius spe atque

fiducia permanserint proiectis omnibus fugae consilium capere: debere se suae salutis rationem habere. Ab his primo Marsi

dissentire incipiunt eamque oppidi partem quae munitissima videretur occupant tantaque inter eos dissensio exsistit ut manum

conserere atque armis dimicare conentur; post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis quae ignorabant de L. Domiti fuga

cognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt legatosque ex suo numero ad

Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire quaeque imperaverit facere et L. Domitium vivum in eius potestati tradere.

Paragrafo 20
Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat Pompeium

celeriter subsidio venturum hortaturque eos ne animo deficiant quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent. Ipse arcano cum

paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fugae capere constituit. Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret atque

omnia trepidantius timidiusque ageret quam superioribus diebus consuesset multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter

consuetudinem colloqueretur concilia conventusque hominum fugeret res diutius tegi dissimularique non potuit. Pompeius enim

rescripserat: sese rem in summum periculum deducturum non esse neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum

Corfinium contulisse; proinde si qua fuisset facultas ad se cum omnibus copiis veniret. Id ne fieri posset obsidione atque

oppidi circummunitione fiebat.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti