Antiqui poetae in multis carminibus claram de Perseo fabulam narraverunt. Perseus filius erat Iovis, patris hominum deorumque. Avus eius, qui Acrisius appellabatur, Perseum nepotem suum necare optabat;1nam propter divinum oraculum pueri virtutem timebat. Comprehendit igitur Perseum et cum matre inclusit in arca lignea, quam in apertum mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere terrebatur; tempestas enim magna totum mare turbabat. Perseus autem in arca prope matrem dormiebat. Iuppiter tamen, qui Persei calamitatem vidit, filium suum servavit. Tempestatem igitur placavit et tranquillum fecit totum mare; arcam perduxit ad insulam Seriphum, cuius Polydectes tum rex erat. Itaque arca ad litus appulsa est et Danae cum filio suo in harena dormiebat. Post parvum tempus a piscatore reperti sunt mater atque puer, qui ad palatium regis Polydectis ad ducti sunt. Rex matrem et puerum benigne excepit, quibus domicilium tutum in finibus suis dedit.
- Letteratura Latina
- Lingua Magistra 1
- Versioni dai Libri di Esercizi