Carmina di Gaio Valerio Catullo

Il liber dedicato allo storico Cornelio Nepote

Carme 7

Versione del Carme 7 di Catullo Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae laserpiciferis iacet Cyrenis oraclum Iovis inter aestuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores: tam te basia multa basiare vesano satis et super Catullo est, quae […]

Carme 22

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto relata: cartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora rubra membranae, derecta plumbo et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus […]

Carme 38

Male est, Cornifici, tuo Catullo malest, me hercule, et laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione? irascor tibi. sic meos amores? paulum quid lubet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis.

Carme 54

Othonis caput oppido est pusillum, et Heri rustice semilauta crura, subtile et leve peditum Libonis, si non omnia, displicere vellem tibi et Sufficio seni recocto… irascere iterum meis iambis inmerentibus, unice imperator.

Carme 68

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5 desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine Musae oblectant, cum mens anxia pervigilat: id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis […]

Carme 83

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est. hoc est, uritur et loquitur.

Carme 99

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,suaviolum dulci dulcius ambrosia.verum id non impune tuli: namque amplius horamsuffixum in summa me memini esse cruce,dum tibi me purgo nec possum fletibus ullistantillum vestrae demere saevitiae.nam simul id factum est, multis diluta labellaguttis abstersisti omnibus articulis,ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,tamquam commictae spurca saliva lupae.praeterea infesto miserum me […]

Carme 115

Mentula habet instar triginta iugera prati,quadraginta arvi: cetera sunt maria.cur non divitiis Croesum superare potis sit,uno qui in saltu tot bona possideat,prata arva ingentes silvas saltusque paludesqueusque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,non homo, sed vero mentula magna minax.

Ode, 1, 5

Versione Tradotta Ode 1, 5 di Orazio Quis multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro? cui flauam religas comam, simplex munditiis? Heu quotiens fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora uentis emirabitur insolens, qui semper uacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis. Miseri, quibus intemptata nites. Me […]

Carme 8

Carme 8 di Catullo: versione tradotta Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. ibi illa multa cum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat, fulsere vere candidi tibi soles. nunc iam illa non vult: tu quoque […]

Carme 23

Furi, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulcre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam valetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graves ruinas, non facta impia, non […]

Carme 39

Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque. si ad rei ventum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille; si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, renidet ille. quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum, neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum est te mihi, bone […]

Carme 55

Oramus, si forte non molestum est, demonstres ubi sint tuae tenebrae. te Campo quaesivimus minore, te in Circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Iovis sacrato. in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi, quas vultu vidi tamen sereno. A! vel te, sic ipse flagitabam, “Camerium mihi pessimae puellae. quaedam inquit, nudum reduc… […]

Carme 69

Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere vestis aut perluciduli deliciis lapidis. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur valle sub alarum trux habitare caper. hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala valde est bestia, nec quicum bella puella cubet. quare aut crudelem nasorum […]

Carme 84

Chommoda dicebat, si quando commoda velletdicere, et insidias Arrius hinsidias,et tum mirifice sperabat se esse locutum,cum quantum poterat dixerat hinsidias.credo, sic mater, sic liber avunculus eius.sic maternus avus dixerat atque avia.hoc misso in Syriam requierant omnibus auresaudibant eadem haec leniter et leviter, [omoteleuto]nec sibi postilla metuebant talia verba,cum subito affertur nuntius horribilis,Ionios fluctus, postquam illuc […]

Carme 100

Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenamflos Veronensum depereunt iuvenum,hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illudfraternum vere dulce sodalicium.cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobisperspecta ex igni est unica amicitia,cum vesana meas torreret flamma medullas.sis felix, Caeli, sis in amore potens.

Carme 116

Saepe tibi studioso animo venante requirenscarmina uti possem mittere Battiadae,qui te lenirem nobis, neu conareretela infesta mittere in usque caput,hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,Gelli, nec nostras hic valuisse preces.contra nos tela ista tua evitamus amictuat fixus nostris tu dabis supplicium.

Ode, 1, 22

Integer uitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nec uenenatis grauida sagittis, Fusce, pharetra, siue per Syrtis iter aestuosas siue facturus per inhospitalem Caucasum uel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. Namque me silua lupus in Sabina, dum meam canto Lalagem et ultra terminum curis uagor expeditis, fugit inermem, quale portentum neque militaris Daunias […]

Carme 9

Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem? venisti. o mihi nuntii beati! visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque suaviabor. o quantum est hominum beatiorum, quid me laetius est beatiusve?

Carme 24

O qui flosculus es Iuventiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem divitias Midae dedisses isti, cui neque servus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari. “qui? non est homo bellus?” inquies. est: sed bello huic neque servus est neque arca. hoc tu quam lubet […]

Richiedi informazioni