Amores di Publio Ovidio Nasone

Publio Ovidio Nasone compone gli Amores fra il 23 a.C. e il 14 a.C., al’età di circa 20 anni.
Quest’opera consiste in una raccolta di elegie, originariamente strutturata in cinque libri e in seguito riorganizzata in tre volumi.
Il tema centrale degli Amores è l’amore, ma non mancano all’interno del testo dei canti funebri e alcune liriche d’occasione.
A differenza delle opere dei contemporanei e degli autori precedenti, in queste composizioni l’amore non viene espresso con le tinte tipiche del pathos e assume, al contrario, i contorni di un lusus, un gioco da condurre con leggerezza.

Amores, I, Epigramma Ipsius (Introduzione)

Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus. ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas, at levior demptis poena duobus erit.

Amores, II, 1

Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, ille ego nequitiae Naso poeta meae. hoc quoque iussit Amor — procul hinc, procul este, severae! non estis teneris apta theatra modis. me legat in sponsi facie non frigida virgo, et rudis ignoto tactus amore puer; atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu agnoscat flammae conscia signa suae, […]

Amores, II, 4, 1-18

Non ego mendosos ausim defendere mores falsaque pro vitiis arma movere meis. confiteor — siquid prodest delicta fateri; in mea nunc demens crimina fassus eo. odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; heu, quam quae studeas ponere ferre grave est! Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum; auferor ut rapida concita puppis aqua. […]

Amores, II, 12, 1-16

Ite triumphales circum mea tempora laurus! vicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu, quam vir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes, servabant, nequa posset ab arte capi! haec est praecipuo victoria digna triumpho, in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret. non humiles muri, non parvis oppida fossis cincta, sed est ductu capta puella meo! […]

Amores, III, 15

Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum! raditur hic elegis ultima meta meis; quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus — nec me deliciae dedecuere meae — siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, non modo militiae turbine factus eques. Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo; Paelignae dicar gloria gentis ego, quam sua libertas ad honesta […]

Amores, 1, 135-170

Nec te nobilium fugiat certamen equorum; Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris, Nec tibi per nutus accipienda nota est: Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto, Iunge tuum lateri qua potes usque latus; Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi, Quod tibi tangenda est lege puella loci. […]

Amores, 1, 89-134

Sed tu praecipue curvis venare theatris: Haec loca sunt voto fertiliora tuo. Illic invenies quod ames, quod ludere possis, Quodque semel tangas, quodque tenere velis. Ut redit itque frequens longum formica per agmen, Granifero solitum cum vehit ore cibum, Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae Pascua per flores et thyma summa volant, Sic […]

Ars Amatoria, 1, 35- 40

Principio, quod amare velis, reperire labora, Qui nova nunc primum miles in arma venis. Proximus huic labor est placitam exorare puellam: Tertius, ut longo tempore duret amor. Hic modus, haec nostro signabitur area curru: Haec erit admissa meta terenda rota.

Ars Amatoria, 1, 41- 66

Dum licet, et loris passim potes ire solutis, Elige cui dicas ‘tu mihi sola places.’ Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras: Quaerenda est oculis apta puella tuis. Scit bene venator, cervis ubi retia tendat, Scit bene, qua frendens valle moretur aper; Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos, Novit quae multo pisce natentur aquae: […]

Ars Amatoria, 1, 79-88

Et flora conveniunt (quis credere possit?) amori: Flammaque in arguto saepe reperta foro: Subdita qua Veneris facto de marmore templo Appias expressis aera pulsat aquis, Illo saepe loco capitur consultus Amori, Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi: Illo saepe loco desunt sua verba diserto, Resque novae veniunt, causaque agenda sua est. Hunc Venus e […]