Opera di Cicerone
De Republica di Marco Tullio Cicerone
Libro 6, Par. 9
Cum in Africam venissem M. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, complexus me senex collacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et: “Grates”, inquit, “tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, quod, antequam ex […]
Considerazioni di Cicerone sulla divinizzazione di Romolo
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos, et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria. Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri […]
Libro 2, Par. 47
Videtisne igitur ut (Tarquinius) de rege dominus exstiterit, uniusque vitio genus reipublicae ex bono in taeterrimum conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem Graeci tyrannum vocant. Nam regem illum volunt esse, qui consulit ut pater conservatque eos quibus est praepositus, quam optima in condicionem vivendi. Regia potestas sane bonum est reipublicae genus, ut dixi, […]
Libro 2, Par. 48
Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec diis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest. Qui, quamquam figura est hominis, morum tamen immanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam […]
Libro 2, Par. 28
“Hoc memoriae proditum est Africane, regem istum Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? Saepe enim hoc de maioribus natu audivimus, et ita intellegimus vulgo existimari; neque vero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum videmus”. Tum Scipio: “Falsum est enim Manili” inquit “id totum, neque solum fictum sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt […]
Libro 2, Par. 29
Ex quo intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc inter eos qui diligentissime persecuti sunt temporum annales, ulla est umquam in dubitatione versatum”. “Di inmortales” inquit Manilius, “quantus iste est hominum et quam inveteratus error! Ac tamen facile patior non esse nos transmarinis […]
Libro 2, Par. 48
Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec diis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest. Qui, quamquam figura est hominis, morum tamen immanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam […]