Libro 2, Par. 48 - Studentville

Libro 2, Par. 48

Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit

continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec diis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest. Qui, quamquam

figura est hominis, morum tamen immanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis

civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?

  • Latino
  • De Republica di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti