Libro 6, Par. 9 - Studentville

Libro 6, Par. 9

Cum in Africam venissem M. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit

potius, quam ut Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, complexus me senex

collacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et: “Grates”, inquit, “tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites,

quod, antequam ex hac vita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor;

ita numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria”. Deinde ego illum de suo regno, ille me de

nostra re publica percontatus est, multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies.

  • Latino
  • De Republica di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti