Libro 2, Par. 28 - Studentville

Libro 2, Par. 28

“Hoc memoriae proditum est Africane, regem istum Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe

Pythagoreum fuisse? Saepe enim hoc de maioribus natu audivimus, et ita intellegimus vulgo existimari; neque vero satis id

annalium publicorum auctoritate declaratum videmus”. Tum Scipio: “Falsum est enim Manili” inquit “id totum, neque solum fictum

sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt enim demum non ferenda mendacia, quae non solum ficta esse sed ne fleri quidem

potuisse cernimus. Nam quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in eas Italiae partis

Pythagoras venisse reperitur; olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni initium et Pythagorae declarat

adventum.

  • Latino
  • De Republica di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti