Libro 2, Par. 47 - Studentville

Libro 2, Par. 47

Videtisne igitur ut (Tarquinius) de rege dominus

exstiterit, uniusque vitio genus reipublicae ex bono in taeterrimum conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem Graeci

tyrannum vocant. Nam regem illum volunt esse, qui consulit ut pater conservatque eos quibus est praepositus, quam optima in

condicionem vivendi. Regia potestas sane bonum est reipublicae genus, ut dixi, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad

perniciosissimum statum.

  • Latino
  • De Republica di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti