Libro 2, Par. 29 - Studentville

Libro 2, Par. 29

Ex quo intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum

Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc inter eos qui diligentissime persecuti sunt temporum annales, ulla est umquam in

dubitatione versatum”. “Di inmortales” inquit Manilius, “quantus iste est hominum et quam inveteratus error! Ac tamen facile

patior non esse nos transmarinis nec inportatis artibus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus”.

  • Latino
  • De Republica di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti