A tavola con Augusto - Studentville

A tavola con Augusto

Augustus, qui fuit primus et potens Romanorum imperator, cibum modicum atque vulgarem fere capiebat; nam secundarium panem et pisciculos minutos mollesque et caseum bubulum et ficos virides biferas maxime appetebat; saepe edebat etiam ante cenam omni tempore et loco, cum1stomachus desiderabat. Verba Augusti in epistulis sunt: «Nos in essedo panem et dulces palmulas gustavimus». Et iterum: «Cum1lecticà ex regia domum reverti, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi». Saepe imperator vespertinum levem cibum sumebat, at vini naturà parcus erat; nam non amplius ter2bibebat super cenam3in castris apud Mutinam,4sicut Cornelius Nepos tradit. Et maxime delectatus est vino Raetico neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusum5aquà frigidà panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosi.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti