De Legibus

Opera

di Cicerone.

De Legibus, III, 38-39

Marcus Vos dem ut video legem antiquastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio, tamen ita libertatem istam largior populo, ut auctoritate et valeant et utantur boni. Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: ‘Optimatibus nota, plebi libera sunto.’ Quae lex hanc sententiam continet, ut omnes leges […]

Libro 1, Paragrafo 16

Atticvs: Ego uero ista audire cupio. Marcvs: Quid ait Quintus? Qvintvs: Nulla de re magis. Marcvs: Et recte quidem; nam sic habetote nullo in genere disputandi oest magis patefieri quid sit homini a natura tributum quantam uim rerum optimarum mens humana contineat cuius muneris colendi efficiendique causa nati et in lucem editi simus quae sit […]

libro 1, Paragrafo 33

Marcvs: Sequitur igitur ad participandum alium alio communicandumque inter omnes ius os natura esse factos. Atque hoc in omni hac disputatione sic intellegi uolo quo dicam naturam [esse]; tantam autem esse corruptelam malae consuetudinis ut ab ea tamquam igniculi exstinguantur a natura dati exorianturque et confirmentur uitia contraria. Quodsi quo modo st natura sic iudicio […]

Libro 1, Paragrafo 51

Quid enim? Possumus eos qui a stupro arcentur infamiae metu pudicos dicere quom ipsa infamia propter rei itudinem consequatur? Nam quid aut laudari rite aut uituperari potest si ab eius natura recesseris quod aut laudandum aut uituperandum putes? An corporis prauitates si erunt perinsignes habebunt aliquid offensionis animi deformitas non habebit? Cuius turpitudo ex ipsis […]

Libro 2, Paragrafo 4

Atticus: Ego vero tibi istam iustam causam puto cur huc libentius venias atque hunc locum diligas. Quin ipse vere dicam sum illi villae amicior modo factus atque huic omni solo in quo tu ortus et procreatus es. Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis in quibus eorum quos diligimus aut admiramur adsunt vestigia. Me quidem […]

Libro 2, Paragrafo 20

itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque servanto idque ne omitti possit ad eam rem rationem cursus annuos sacerdotes finiunto quaeque quoique divo decorae grataeque sint hostiae providento.’ ‘Divisque aliis sacerdotes omnibus pontifices singulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempitemum.’ ‘Quoque haec privatim et publice modo rituque fiant discunto ignari […]

Libro 2, Paragrafo 36

Atticus: Excipis credo illa quibus ipsi initiati sumus. Marcus : Ego vero excipiam. Nam mihi cum multa eximia divinaque videntur Athenae tuae peperisse atque in vitam hominum attulisse tum nihil meilus illis mysteriis quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati sumus initiaque ut appellantur ita re vera principia vitae cognovimus neque solum […]

Libro 2, Paragrafo 52

Hoc ego loco multisque aliis quaero a vobis Scaevolae pontifices maximi et homines meo quidem iudicio acutissimi quid sit quod ad ius pontificium civile adpetatis; civilis enim iuris scientia pontificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum auctoritate nulla lege coniuncta sunt. Itaquc si vos tantummodo pontifices essetis pontificalis maneret auctoritas; sed quod idem […]

Libro 2, Paragrafo 68

Extrui autem vetat sepulcrum altius quam quod quinque diebus absolverint nec e lapide excitari plus nec inponi quam quod capiat laudem mortui incisam ne plus quattuor herois versibus quos longos appellat Ennius. Habemus igitur huius quoque auctoritatem de sepulcris summi viri a quo item funerum sumptus praefinitur ex censibus a minis quinque usque ad minam. […]

Libro 3, Paragrafo 15

Marcus:: Quaesitum igitur ab illis est placeretne unum in civitate esse magistratum cui reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris maioribus. Sed quoniam regale civitatis genus probatum quondam postea non tam regni quam regis vitiis repudiatum est nomen tantum videbitur regis repudiatum res manebit si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit.

Libro 3, Paragrafo 31

Quis enim ferret istos cum videret eorum villas signis et tabulis refertas partim publicis partim etiam sacris et religiosis quis non frangeret eorum libidines nisi illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis eiusdem tenerentur? Nec enim tantum mali est peccare principes quamquam est magnum hoc per se ipsum malum quantum illud quod permulti imitatores principum […]

Libro 3, Paragrafo 47

Haec detur cura censoribus quando quidem eos in re publica semper volumus esse. Apud eosdem qui magistratu abierint edant et exponant quid in magistratu gesserint deque iis censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutis accusatoribus qui quidem graves esse non possunt nisi sunt voluntarii. Quocirca melius rationes referri causamque exponi censoribus integram tamen legi […]

De Legibus, I, 18

Omnes viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant; nec est viri boni optare et diligere quod per se non sit diligendum. Magnopere reipublicae interest iustitiam per se coli. Per se igitur ius est expetendum et colendum. Iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii. Per se igiutr expetitur; aedemque omnium virtutum sententia est. Si enim virtus […]

Libro 1, Paragrafo 17

Atticvs: Non ergo a praetoris edicto ut plerique nunc neque a duodecim tabulis ut superiores sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplinam putas? Marcvs: Non enim id quaerimus hoc sermone Pomponi quem ad modum caueamus in iure aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res magna sicut est quae quondam a multis claris […]

Libro 1, Pargrafo 34

. . . Ex quo perspicitur quom hanc beniuolentiam tam late longeque diffusam uir sapiens in aliquem pari uirtute praeditum contulerit tum illud effici (quod quibusdam incredibile uideatur sit autem necessarium) ut in ill sese plus quam alterum diligat: quid enim est quod differat quom sint cuncta paria? Quod si interesse quippiam tantulum modo potuerit […]

Libro 1, Paragrafo 52

Nam si propter alias res uirtus expetitur melius esse aliquid quam uirtutem necesse est: pecuniamne igitur an honores an formam an ualetudinem? Quae et quom adsunt perparua sunt et quam diu adfutura sint certum sciri nullo modo potest. An id quod turpissimum dictu est uoluptatem? At in ea quidem spernenda et repudianda uirtus uel maxime […]

Libro 2, Paragrafo 5

Atticus: Equidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante dixisti hunc locum — id enim ego te accipio dicere Arpinum — germanam patriam esse vestram? Numquid duas habetis patrias an est una illa patria communis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma sed Tusculum. Marcus: Ego mehercule et […]

Libro 2, Paragrafo 21

sacerdotesque vineta virgetaque et salutem populi auguranto quique agent rem duelli quique popularem auspicium praemonento ollique obtemperanto. Divorumque iras providento sisque apparento caelique fulgura regionibus ratis temperanto urbemque et agros et templa liberata et effata habento. Quaeque augur iniusta nefasta vitiosa dira deixerit inrita infectaque sunto quique non paruerit capital esto.’ ‘Foederum pacis belli indotiarum […]

Libro 2, Paragrafo 37

Marcus: Ad nostras igitur revertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum est ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur. Quo in genere severitatem maiorum senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna — ne nos duriores forte videamur — in media Graecia […]

Libro 2, Paragrafo 53

Quid huc accessit ex iure civili? Partitionis caput scriptum caute ut centum nummi deducerentur: inventa est ratio cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quodsi hoc qui testamentum faciebat cavere noluisset admonet iuris consultus hic quidem ipse Mucius pontifex idem ut minus capiat quam omnibus heredibus relinquatur. Super dicebant quicquid cepisset adstringi: rursus sacris liberatur. Hoc vero […]

Richiedi informazioni