Eneide

L’opera di Virgilio sulla storia di Enea

Libro 1, vv. 1-11

Versione Tradotta dell’Eneide: Libro 1 Versi 1-11 Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem inferretque deos Latio; genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. […]

Libro 1, vv. 695-722

Iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis duce laetus Achate. cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit, iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris expediunt tonsisque ferunt mantelia villis. quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo cura […]

Libro 3, vv. 1-12

Postquam res Asiae Priamique evertere gentem immeritam visum superis, ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, diversa exsilia et desertas quaerere terras auguriis agimur divum, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, incerti quo fata ferant, ubi sistere detur, contrahimusque viros. vix prima inceperat aestas et pater Anchises dare fatis vela […]

Libro 4, vv. 1-53

Versione Tradotta dell’Eneide: Libro 4 Versi 1-53 At regina gravi iamdudum saucia cura vulnus alit venis et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo multusque recursat gentis honos; haerent infixi pectore vultus verbaque nec placidam membris dat cura quietem. postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana […]

Libro 4, vv. 553-583

Tantos illa suo rumpebat pectore questus: Aeneas celsa in puppi iam certus eundi carpebat somnos rebus iam rite paratis. huic se forma dei vultu redeuntis eodem obtulit in somnis rursusque ita visa monere est, omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: ‘nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec […]

Libro 5, vv. 721-745

Et Nox atra polum bigis subvecta tenebat. visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae subito talis effundere voces: ‘nate, mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis, nate Iliacis exercite fatis, imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes dat senior; lectos […]

Libro 6, vv. 426-449

Continuo auditae voces vagitus et ingens infantumque animae flentes, in limine primo quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo; hos iuxta falso damnati crimine mortis. nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: quaesitor Minos urnam movet; ille silentum consiliumque vocat vitasque et crimina discit. proxima […]

Libro 7, vv. 37-45

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum 7.37 quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam, et primae revocabo exordia pugnae. 40 tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. maior r erum mihi […]

Libro 7, vv. 803-817

Hos super advenit Volsca de gente Camilla 7.803 agmen agens equitum et florentis aere catervas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae 805 femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos. illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti 7.810 […]

Libro 9, vv. 33-76

hic subitam nigro glomerari pulvere nubem prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis. primus ab adversa conclamat mole Caicus: 35 ‘quis globus, o cives, caligine volvitur atra? ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, hostis adest, heia.’ ingenti clamore per omnis condunt se Teucri portas et moenia complent. namque ita discedens praeceperat optimus armis 40 Aeneas: […]