Achille - Studentville

Achille

Thetis Nereis, cum sciret Achillem filium suum quem ex Peleo habebat, si ad Troiam expugnandam isset, periturum, commendavit eum in insulam Scyron ad Lycomedem regem, quem ille inter virgines filias, habitu feminino, servabat mutato nomine; nam virgines Pyrrham nominarunt, quondam capillis flavis fuit et Graece rufum pyrron dicitur. Achivi autem, cum rescissent ibi eum occultari, ad regem Lycomedem oratores miserunt, qui rogarent ut eum adiutorium Danais mitteret. Rex, cum negaret apud se esse, potestatem eis fecit ut in regia quaererent. Qui cum intellegere non possent quis esset earum, Ulixes in regio vestibulo munera femminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem fieri iussit. Achilles, hostem arbitrans esse, vestem muliebrem dilaniavit atque clipeum et hastam arripuit. Ex hoc est cognitus, suamque operam Argivis promisit et milites Myrmidones.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti