Addio alla vita di Marco Aurelio - Studentville

Addio alla vita di Marco Aurelio

marcus aurelius, cum graviter aegrotavisset, filium advocavit atque ne belli superstites neglegeret ab eo primum petiit. Deinde, e vita excedere cupiens, victu potuque tantum abstinuit ut graviorem morbum redderet. Sexta autem die, cum ad se amicos vocavisset, res humanas irredens atque mortem contemnes, iis dixit: “Cur de me fletis et de pestilentia ac communi morte minime cogitatis?”. Cum autem amici ab illo recedere se pararent, ingemiscens ait: “Si me iam dimittis, vale.Vobis filium commendo, si dignus fuerit, atque deis immortalibus”.Tunc exercitus, cum imperatoris gravissimum morbum cognovissent, vehementissime dolebant, quia illum unice amaverunt. Septima denique die imperator, cum solum filium ad se admisisset, statim eum dimisit, ne in eum quoque morbus transiret. Deinde caput opuerit, quasi dormiret, sed nocte animam efflavit.

  • Latino
  • Libro Scrinium
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti