Alcibiades, 11 - Studentville

Alcibiades, 11

Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus

extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi

nescio quo modo in illo uno laudando consentiunt. Namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius: cum

Athenis, splendidissima civitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate superasse vitae; postquam inde expulsus Thebas

venerit, adeo studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare – omnes enim Boeotii magis

firmitati corporis quam ingenii acumini inserviunt; undem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa virtus in patientia

ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vinceret; fuisse apud Thracas,

homines vinolentos rebusque veneriis deditos; hos quoque in his rebus antecessisse; venisse ad Persas, apud quos summa laus

esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. Quibus

rebus effecisse, ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus. Sed satis de hoc; reliquos

ordiamur.

  • Latino
  • De viris illustribus (Alcibiades) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti