Alcibiades, 8 - Studentville

Alcibiades, 8

Neque tamen a caritate

patriae potuit recedere.Nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe

abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus, ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a

rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et navis nihil erat super, Alcibiades ad exercitum venit

Atheniensium ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere spondet;

Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent: sibi autem esse facile Seuthem,

regem Thraecum, deducere, ut eum terra depelleret; quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum compositurum. Id

etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti

apud exercitum futurum et, si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea, si quid adversi accidisset,

se unum eius delicti futurum reum. Ab hoc discedens Alcibiades `Quoniam’ inquit `victoriae patriae repugnas, illud moneo, ne

iuxta hostem castra habeas nautica: periculum est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio detur Lysandro vestri

opprimendi exercitus’. Neque ea res illum fefellit. Nam Lysander cum per speculatores comperisset vulgum Atheniensium in

terram praedatum exisse navesque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum delevit.

  • Latino
  • De viris illustribus (Alcibiades) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti