Aliam parabolam proposuit eis, dicens: “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo; quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius”. Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscendit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”.
- Latino
- Versioni Latinum Vertere
- Versioni dai Libri di Esercizi